monumenta.ch > Plinius > sectio 160

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 24, 160
{CII} Democriti certe chirocmeta esse constat. at in his ille post Pythagoram Magorum studiosissimus quanto portentosiora tradit! ut aglaophotim herbam, quae admiratione hominum propter eximium colorem acceperit nomen, in marmoribus Arabiae nascentem Persico latere, quia de causa et marmaritim vocari; hac Magos uti, cum velint deos evocare. -